73,479 vocābula Latīna cum Legentibus adeō lēcta
Trēs fābulās Latīnās hodiē cum Legentibus lēgī. Prīma ‘Dē Īrā Lupīnā’, nārrāta ā Daniel Pettersson, lēcta est. Haec erat fābula similis illīs Aesōpī, dē īnsipientiā oblectantī. Mihi manifestō placuit ioculus in quō lupus agnum nōminat sapentem, cui enim displicet agnōminātiō?
Lēctum etiam est Capitulum XXVI dē LLPSI, ‘Daedalus et Īcarus’. Iūcundum erat hoc capitulum quod bona fābula, nōmen vērō posterī capitulī nōn mē movet, nam istud est ‘Rēs Rūsticae’. Potestne capitulum istīus nōminis nōn hebēre?
Et libellus scrīptus ab A.B. Reynolds, ‘Dē Stēllīs et Tellūre’, lēctus est. Latīnitās huius bona mihi vidētur, quod difficilis est agere paucīs vocābulīs. Nihil autem quod inest novum legentī, nisi legens est parvulus. Exercitātiō modo Latīnitātis est ‘Dē Stēllīs et Tellūre’, sed lauta exercitātiō. Libellum habēre plūra capitulōrum invēnī, cum Reynoldem in rētā quaesīvī: Legentibus XXII capitula habet, sed liber XLI modo habet. Quā dē causā omnia capitula ē Reynoldis Latin Reader nōn in Legentibus, nesciō.