Latin
Fīnem librī Beginners' Latin Stories ā Chickering Hoadleyque hodiē lēgī. Nōn iūcundissimae mihi erant fābulae huius librī, sed lector eius, Marina Garanin, mihi placuit. Omnēs fābulās tīrōnibus in Legentibus iam perlēgī. Fortasse Cambridge Latin Course proximī librī erunt mihi.
LLPSI PERLECTUS
Perlēctus est! Lingua Latīna Per Sē Illūstrāta ab Hans Oerberg postrēmō lēgī. Etiam ā Pettersson “Fābula dē fūre audācissimō” hodiē lēcta est. Fīnem huius fābulae erat mīrābilis.
Aliquandō existimātiōnēs meās utrīusque Linguae Latīnae et Legentibus applicātiōnis scrībam. Iam dīcō tantummodo capitulum ultimum XXXV “Ars Grammatica” esse nōn iūcundum sed huius librī ūtilem fīnem.
Paenultimum capitulum Linguae Latīnae!
Hodiē paenultimum capitulum LLPSI lēgī! Id est, capitulum XXXIV, “Dē arte poēticā”. Etiam fābulam maestam “Dē Croesī fīliō” lēgī, quam apud Heroditum meminī.
Numquam mihi carmina Latīna valdē placuērunt, nesciō an ex ingeniī meī vitiō orītum esset. Hoc capitulum igitur nōn maximē grātum mihi invēnī, sed ut exercitātiō erat capitulum ūtile.
Lēcta apud lītus
Hodiē apud lītus “Fābula dē Polycratis fātō” ā Pettersson et Capitulum XXXIII “Exercitus Rōmānus” ē LLPSI et XXVI Fābulae aptae ā Frank Gallup lēgī. Quōmodo sciō priorem fābulam ab homine auctōre scrīpsisse et nōn a ratiōne artificiōsā? Hoc ab ūnō verbō fābulae sciō: elephantum. Etsī ratiō artificiōsa nescioquis reddere ā Capitulum XXXiI longiōram fābulam dē Polycratis imperāta esset, Iovem sē convertem in elephantum ea nōn prōtulisset. Hominis mēns elephantum prōtulit.
“Exercitus Rōmānus” maestum erat.
In XXVI Fābulae Aesōpī erant multa vocābula dē animalibus quōrum oblīta eram.
Hodiē cum Legentibus lēgī “Fābula dē Arīone citharista” ā Pettersson atque Capitulum XXXII “Classis Rōmāna” ē LLPSI. Delphīnī loquentēs mihi placuerunt. Tria tantum capitula ē LLPSI mihi manent!
Gradus nōnus tīrōnibus ē Legentibus perlēctus est
Hodiē “Herculēs” fābulam scrīptam ā Pettersson atque Capitulum XXXI “Inter Pōcula” ē LLPSI lēgī. Nova mihi fābula mythica erat “Herculēs”–mīrābile dictū! Pettersson paucās nōtās sententiās in “Herculēs” ūsus est, quamobrem subitō intellēxī cui fābulae ā Pettersson similēs sunt, id est, Phineas et Ferb vel Nūtūcataracta vel (sīc audiō) Caeruleula. Fābulae ā Pettersson similēs sunt pelliculīs quae dulcēs videntur ā līberīs et parentibus eōrum. Tamquam cum persōnae in pelliculā pictae cantent boredom is something up with which I will not put, rīdeō, ita subrīdens legō illam nōtam sententiam quandōque magnus dormītat Herculēs.
Legere Legentibus pergō
Hodiē “Lāomedōn, rēx optimus” ā Pettersson et Capitulum XXX “Convīvium” ē LLPSI lēgī. Fābula ā Pettersson mihi placuit, ut solet. Paulum fābulae “Convīvium” habet, sed dē convīvīs discere mihi placuit. Hoc et proxima capitula laudō quod, ut ego opīnor, Oerberg coniūnctīva verba et tempus futūrum perfectum lēctīs bene īnstituit.
Plūra ē Legentibus: Aliud Oerbergens et Reditus Polyphēmī
Hodiē “Hospitium Cyclōpium” ā Pettersson et Capitulum XXIX “Nāvigāre Necesse Est” ē LLPSI lēcta sunt. Repetitiō vocābulōrum apud “Hospitium” bona erat, ut solet. Haec dē Ulixēs fābula nōtissima mihi erat, nesciō an mihi nimis nōta sit. Nōnne haec ācta iam bis terve in Legentibus nārrāta sunt? Capitulum XXIX satis bene mihi placuit, LLPSI tamen perlēctum esse dēsīderō.
ē Legentibus: plūs gradūs nōnī tīrōnibus
Hodiē fābulās ē Legentibus apud gradum nōnum tīrōnibus legere perrēxī. Fābulae quās hodiē lēgī dē diīs sunt, “Promētheus, Ignis, Īra” et Capitulum XXVIII “Perīcula Maris” ē LLPSI. Ut soleō, fābulam ā Pettersson bonam exīstimō. “Perīcula Maris” mālō quam “Rēs Rūsticae”. Placet mihi legere sententiās aptās ab evangeliō secundō Mattheum.
Past the 75,000-word mark on Legentibus
Hodiē fābula Aesōpī “Numquam Posthāc” apta ā Daniel Pettersson et Capitulum XXVII “Rēs Rūsticae” ē LLPSI lecta sunt. Quae ad fābulam addita ā Pettersson iūcundē et doctē scrīpta sunt: nōn omnia profectō possumus omnēs, sed huic lēctrīcī haec fābula erat omnīnō ēgregius. Vulpēs alloquēns auctōrem valdē mihi placuit.
“Rēs Rūsticae” erat nōn tam iūcundum quam illa dē corvī caeseīque. Tam iūcundum erat hoc capitulum quam herī exīstimāveram.
73,479 vocābula Latīna cum Legentibus adeō lēcta
Trēs fābulās Latīnās hodiē cum Legentibus lēgī. Prīma ‘Dē Īrā Lupīnā’, nārrāta ā Daniel Pettersson, lēcta est. Haec erat fābula similis illīs Aesōpī, dē īnsipientiā oblectantī. Mihi manifestō placuit ioculus in quō lupus agnum nōminat sapentem, cui enim displicet agnōminātiō?
Lēctum etiam est Capitulum XXVI dē LLPSI, ‘Daedalus et Īcarus’. Iūcundum erat hoc capitulum quod bona fābula, nōmen vērō posterī capitulī nōn mē movet, nam istud est ‘Rēs Rūsticae’. Potestne capitulum istīus nōminis nōn hebēre?
Et libellus scrīptus ab A.B. Reynolds, ‘Dē Stēllīs et Tellūre’, lēctus est. Latīnitās huius bona mihi vidētur, quod difficilis est agere paucīs vocābulīs. Nihil autem quod inest novum legentī, nisi legens est parvulus. Exercitātiō modo Latīnitātis est ‘Dē Stēllīs et Tellūre’, sed lauta exercitātiō. Libellum habēre plūra capitulōrum invēnī, cum Reynoldem in rētā quaesīvī: Legentibus XXII capitula habet, sed liber XLI modo habet. Quā dē causā omnia capitula ē Reynoldis Latin Reader nōn in Legentibus, nesciō.
The end of Legentibus beginner course, level 8
Hodiē quattuor fābulās lēgī ē Legentibus. Hārum duae erant fābulae vulgātae aptae ā Daniel Pettersson, “Ollula” ē Frātrum Grimmōrum librō ac “Iūs mōre lapideō”. Duae erant Oerbergentiae, XXIV ē Colloquia Persōnārum et Capitulum XXV “Thēseus et Mīnōtaurus” ē LLPSI. Colloquium XXIV mē mōvit, ut colloquia dē Diodōrō solent. Fābula dē Thēseō etiam mihi placuit.
Legentibus Beginner Course, level 8
Diē Veneris quattuor fābulās Latīne in Legentibus applicātiōne lēgī. Prīma fābula erat ‘Eques et Magus’, ē Gesta Rōmānōrum apta ā Daniel Pettersson. Horrifer erat fābula atque mē tenuit. Repetitiō vocābulōrum in illā fābulā auxiliō erat discipulīs. In fābulā ‘dē culmō, carbōne, phaseolō’ autem plūra novōrum mihi vocābulōrum ūsa sunt. Nōn molesta erant dē Colloquium Persōnārum ‘Colloquium Vīcēsimum Tertium’ atque ‘Capitulum Vīcēsimum Quārtum - Puer Aegrōtus’ dē LLPSI. Molestum vērō erat post ‘Puer Aegrōtus’ Pēnsum A. Tabulam verbōrum scrībere nihil iūcunditātis neque multum ūsūs habet.