Plūra ē Legentibus: Aliud Oerbergens et Reditus Polyphēmī
Hodiē “Hospitium Cyclōpium” ā Pettersson et Capitulum XXIX “Nāvigāre Necesse Est” ē LLPSI lēcta sunt. Repetitiō vocābulōrum apud “Hospitium” bona erat, ut solet. Haec dē Ulixēs fābula nōtissima mihi erat, nesciō an mihi nimis nōta sit. Nōnne haec ācta iam bis terve in Legentibus nārrāta sunt? Capitulum XXIX satis bene mihi placuit, LLPSI tamen perlēctum esse dēsīderō.