Gradus nōnus tīrōnibus ē Legentibus perlēctus est
Hodiē “Herculēs” fābulam scrīptam ā Pettersson atque Capitulum XXXI “Inter Pōcula” ē LLPSI lēgī. Nova mihi fābula mythica erat “Herculēs”–mīrābile dictū! Pettersson paucās nōtās sententiās in “Herculēs” ūsus est, quamobrem subitō intellēxī cui fābulae ā Pettersson similēs sunt, id est, Phineas et Ferb vel Nūtūcataracta vel (sīc audiō) Caeruleula. Fābulae ā Pettersson similēs sunt pelliculīs quae dulcēs videntur ā līberīs et parentibus eōrum. Tamquam cum persōnae in pelliculā pictae cantent boredom is something up with which I will not put, rīdeō, ita subrīdens legō illam nōtam sententiam quandōque magnus dormītat Herculēs.